# Opera quae exstant praefatunculae 25

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25

Si Homerum, scriptorem Troici, belli, eatenus, qua Hiadem suam incipit, quaque finit, percens…- mus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species apparet summam cutem primi operis intuenti, Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum, sed pene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui ea negotia continebit, quae ab injuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt. Illa temporum series, quae ab ejusdem belli causis atque origine, pertinet ad urbis excidium. Atque ex eo eveniet, ut ignaris judicandi et aeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur. Nec minus multa ab Hectoris funere adusque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat propter tam longi certaminis consummationem. Sed ut divinum poetam, nihil quod illustre fuerit, omisisse appareat, atque omnia quae finiri oportuit, contigisse, breviter, et in Epitomae speciem, belli Troici causam originis, apparatusque quae annis superioribus acciderunt, retexuimus. Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter deas, denique classis contextio, quae idem Paris in Europam navigavit. Tum raptio Helenae, quae opinione veterum bipartita est, quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam deportatam fuisse existimaverunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per Aegyptium regem, servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant, abreptam, Paridique sublatam, expugnato demum Ilio, Menelao restitutam.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
