Latin
XI. Epicedion in Patrem., 1. Praefatio., lines 11.1.1-11.1.38
Ausonius, Opuscula 11.1.1-38
Not analysed yet
Pos deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui.
sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus a Graecis
auctoribus, defunctorum honori dicatus, non ambitiosus, sed religiosus. quem commendo
lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque. neque ut laudet exigo,
set ut amet postulo: neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et
ego functum oblectatione viventium onerare non debeo. neque dico nisi quod agnoscunt
,qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere
et verum tacere eiusdem piaculi existimo. imagini ipsius hi versus subscripti sunt
neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi,
hoc relegisse amo.
Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi
et, mea si nosses tempora, primus eram.
vicinas urbes colui patriaque domoque,
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
curia me duplex et uterque senatus habebat
muneris exsortem, nomine participem.
non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
victum habitum mores semper eadem habui.
sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua
suffecit culti vocibus eloquii.
optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
officiumque meum cum pietate fuit.
iudicium de me studui praestare bonorum:
ipse mihi numquam, iudice me, placui.
officia in multos diverso debita cultu
personis meritis tempore distribui.
litibus abstinui: non auxi, non minui rem:
indice me nullus, set neque teste perit.
invidi numquam: cupere atque ambire refugi:
iurare aut falsum dicere par habui.
factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
sincero colui foedere amicitias.
felicem scivi, non qui quod vellet haberet,
set qui per fatum non data non cuperet.
non occursator, non garrulus, obvia cernens,
valvis et velo condita non adii.
famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
non finxi et, veram si scieram, tacui.