# Opuscula 13.1.1-34

Ausonius, Opuscula, XIII. Liber Protrepticus ad Nepotem., 1. Ausonius Hesperio Pilio., lines 13.1.1-13.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.1

Libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae filium, instar protreptici luseram,
venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi
censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius
quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur.
nunc tibi utrumque integrum est, quia et legend libera mora est et iudicaturo non
obstat nostri verecundia. set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam. si qua
tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam
verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent
magis quam forticula, instar virginum, quas matres Student demissis umeris esse,
vincto pectore, ut graciles sient. nosti cetera, superest igitur, ut dicas: quid moraris
iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me
huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari: namque ego
haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶς παĩδες οἱ γέροντες.
ad summam valeat austeritas tua: mihi cum infante ratio est. vale, fili dulcissime.
2. AD NEPOTEM AVSONIVM.
Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis
otia sunt, mellite nepos, nec semper acerbi
exercet pueros vox imperiosa magistri,
set requie studiique vices rata tempora servant.
et satis est puero memori legisse libenter
et cessare licet: Graio schola nomine dicta est,
iusta laboriferis tribuantur ut otia musis.
quo magis alternum certus succedere ludum
disce libens: longum delenitura laborem
intervalla damus. studium puerile fatiscit,
laeta nisi austeris varientur, festa profestis.
disce libens: tetrici nec praeceptoris habenas
detestere, nepos. numquam horrida forma magistri.
ille licet tristis senio nec voce serenus
aspera contractae minitetur iurgia frontis,
numquam inmanis erit, placida suetudine vultus
quoi semel inbuerit. rugas nutricis amabit,
qui refugit matrem. pappos aviasque trementes
anteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
