Latin · Dactylic hexameter
XIII. Liber Protrepticus ad Nepotem., 1. Ausonius Hesperio Pilio., lines 13.1.35-13.1.80
Ausonius, Opuscula 13.1.35-80
Not analysed yet
sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem
Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans
Amphitryoniadem puerum, set blandus uterque
mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.
tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
increpet et truculenta senex gerat ora magister.
degeneres animos timor arguit: at tibi consta
intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes
nec matutinis agitet formido sub horis.
quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,
pompa loci et vani fucatur scaena timoris.
haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
securam placido mihi permulsere senectam.
tu senium, quodcumque superlabentibus annis
fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,
prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis,
iamque virum cernam, si fors ita iusserit: aut si
invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
ut patris utque mei non inmemor ardua semper
praemia musarum cupias facundus et olim
hac gradiare via, qua nos praecessimus et cui
proconsul genitor, praefectus avunculus instant.
perlege, quodcumque est memorabile. prima monebo.
conditor Iliados et amabilis orsa Menandri
evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis
innumeros numeros doctis accentibus effer
adfectusque inpone legens. distinctio sensum
auget et ignavis dant intervalla vigorem.
ecquando ista meae contingent dona senectae?
quando oblita mihi tot carmina totque per aevum
conexa historiae, soccos aulaeaque regum
et melicos lyricosque modos profando novabis
obductosque seni facies puerascere sensus?
te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
tu quoque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
comis et adstricto percurris pulpita socco,
ad nova vix memorem diverbia coge senectam.
iam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultum,
ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
orsus bis senos seriem conecto per annos:
iam lego civili mixtum mavorte duellum,
movit quod socio Sertorius exul Hibero.