# Opuscula 15.13

Ausonius, Opuscula, XV. Parentalia., 13. Pastor Nepos ex Filio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/15.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/15.13

Tu quoque maturos, puer inmature, dolores
erumpis, maesti luctus acerbus avi,
Pastor care nepos, spes cuius certa fuit res,
Hesperii patris tertia progenies,
nomine, quod casus dederat, quia fistula primum
pastorale melos concinuit genito.
sero intellectum vitae brevis argumentum,
spiritus afflatis quod fugit e calamis.
occidis emissae percussus pondere testae,
abiecit tecto quam manus artificis.
non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
certa fuit fati, suppositura reum.
heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
illa meum petiit tegula missa caput.
dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae
et quererere meas maestus ad exequias!

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
