# Opuscula 15.21

Ausonius, Opuscula, XV. Parentalia., 21. Namia Pudentilla Adfinis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/15.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/15.21

Tuque Pudentillam verbis adfare supremis,
quae famae curam, quae probitatis habes.
nobilis haec frugi proba laeta pudica decora,
coniugium Sancti iugiter haec habuit.
inviolata tuens castae praeconia vitae
rexit opes proprias, otia agente viro:
non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
quod regeret totam femina sola domum.
heu nimium iuvenis, sed laeta superstite nato
atque viro, patiens fata suprema obiit,
unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
et mihi inoffenso nomine dicta soror.
nunc etiam manes placidos pia cura retractat
atque Pudentillam fantis honore colit.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
