Latin · Elegiac couplet
XV. Parentalia., 23. Attusia Lucana Talisia. Erminuscius Regulus Adfinis.
Ausonius, Opuscula 15.23
Not analysed yet
Notitia exilis nobis, Attusia, tecum
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
adfinis quoque (tu), Regule, nomen habes.
sortitos igitur tam cara vocabula nobis
stringamus maesti carminis obsequio.
quamvis Santonica procul in tellure iacentes
pervenit ad manes exequialis honor.