# Opuscula 15.23

Ausonius, Opuscula, XV. Parentalia., 23. Attusia Lucana Talisia. Erminuscius Regulus Adfinis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/15.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/15.23

Notitia exilis nobis, Attusia, tecum
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
adfinis quoque (tu), Regule, nomen habes.
sortitos igitur tam cara vocabula nobis
stringamus maesti carminis obsequio.
quamvis Santonica procul in tellure iacentes
pervenit ad manes exequialis honor.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
