# Opuscula 16.13

Ausonius, Opuscula, XVI. Commemoratio Professorum Burdigalensium., 13. Thalassio Grammatico Latino Burdigalensi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/16.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/16.13

Officium nomenque tuum, primaeve Thalassi,
parvulus audivi: vix etiam memini.
qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum.
aetas nil de te posterior celebrat.
grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,
tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
