# Opuscula 16.18

Ausonius, Opuscula, XVI. Commemoratio Professorum Burdigalensium., 19. Marcello Marcelli Filio Grammatico Narbonensi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/16.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/16.18

Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit.
set fortuna potens cito reddidit omnia et auxit.
amissam primum Narbo dedit patriam.
nobilis hic hospes Clarentius indole motus
egregia natam coniugio adtribuit.
mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit.
set numquam iugem cursum fortuna secundat,
praesertim pravi nancta virum ingenii.
verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata: sat est dictum cuncta perisse simul,
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
