# Opuscula 16.20

Ausonius, Opuscula, XVI. Commemoratio Professorum Burdigalensium., 21. Staphylius Rhetor Civis Auscius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/16.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/16.20

Hactenus observata mihi lex commemorandi
cives, sive domi seu docuere foris.
externum set fas coniungere civibus unum
te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis.
tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
alter ut Ausonius, alter ut Arborius:
grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor
historiam callens Livii et Herodoti.
omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
condit sescentis Varro voluminibus.
aurea mens, vox suada tibi: tum sermo quietus
nec cunctator erat nec properante sono.
pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolusque:
et placidae vitae congrua meta fuit.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
