# Opuscula 19.1-45

Ausonius, Opuscula, XVIIII. Ordo Urbium Nobilium., lines 19.1-19.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/19.1

Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.
Constantinopoli adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
qui fuat ambarum. vetus hanc opulentia praefert,
hanc fortuna recens: fuit haec, subit ista novisque
excellens meritis veterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
accusat Carthago deos iam plena pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
conponat vestros fortuna antiqua tumores.
ite pares, tandem memores, quod numine divum
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia,
vellet Alexandri si quarta colonia poni.
ambarum locus unus et has furor ambitionis
in certamen agit vitiorum. turbida vulgo
utraque et amentis populi male sana tumultu.
haec Nilo munita quod est penitusque repostis
insinuata locis, fecunda et tuta superbit:
illa, quod infidis opponitur aemula Persis.
et vos ite pares Macetumque adtollite nomen.
magnus Alexander te condidit: illa Seleucum
nuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,
qualis inusta solet generis nota certa: per omnem
nam subolis seriem nativa cucunit imago.
Armipotens dudum celebrari Gallia gestit
Trevericaeque urbis solium, quae proxima Rheno
pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
imperii vires quod alit, quod vestit et armat.
lata per extentum procurrunt moenia collem:
largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
longinqua omnigenae vectans commercia terrae.
Et Mediolani mira omnia, copia rerum,
innumerae cultaeque domus, facunda virorum
ingenia et mores laeti, tum duplice muro
amplificata loci species populique voluptas,
circus, et inclusi moles cuneata theatri,
templa Palatinaeque arces opulensque moneta
et regio Herculei celebris sub honore lavacri:
cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
moeniaque in valli formam circumdata limbo.
omnia quae magnis operum velut aemula formis
excellunt nec iuncta premit vicinia Romae.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
