Latin
XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal., Ludius.
Ausonius, Opuscula 20.2
Not analysed yet
Delphis Solonem scripse fama est Atticum
Γνῶϑι σεαυτóν, quod Latinum est: Nosce te.
multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon, sit tuum necne ambigunt,
quod introfertur: Ὅρα τέλο μαϰροὺ βíου.
finem intueri longae vitae qui iubes.
multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
et Pittacum dixisse fama est Lesbium:
Γíγνωσϰε ϰαιρóν. tempus ut noris, iubet.
set ϰαιρὸς iste tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit: Οἱ πλεῖστοι ϰαϰοí,
quod est Latinum: Plures hominum sunt mali.
set inperitos scito, quos dixit malos.
Μελέτη τὸ πὰν est Periandri Corinthii,
meditationi inesse tot um qui putat.
Ἄριστον μέτρον esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est: Optimus cunctis modus.
Thaies (set) Ἐγγύα ·παρὰ δ' ἄτα protulit,
spondere qui nos, noxa quia praesto est, vetat.
hoc nos monere faeneratis non placet.
dixi: recedam: legifer venit Solon.