# Opuscula 20

Ausonius, Opuscula, XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20

Ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
adtento, Drepani, perlege iudicio.
aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
sive tegenda putes carmina, quae dedimus.
nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
proxima defensi cura pudoris erit.
possum ego censuram lectoris ferre severi
et possum modica laude placere mihi.
novit equus plausae sonitum cervicis amare,
novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
pone obelos igitur, primorum stigmata vatum:
palmas, non culpas esse putabo meas
et conrecta magis quam condemnata vocabo,
adponet docti quae mihi lima viri.
interea arbitrii subiturus pondera tanti,
optabo, ut placeam: si minus, ut lateam.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
