Latin
XXI. Caesares., Domitianus.
Ausonius, Opuscula 21.17
Not analysed yet
Hactenus edideras dominos, gens Flavia, iustos.
cur duo quae dederant, tertius eripuit?
vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
sunt brevia, aeternum quae nocuere dolent.