# Opuscula 24.1

Ausonius, Opuscula, (Eglogarum Liber). XXIIII. Cupido Cruciatus., 1. Ausonius Gregorio Filio sal.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/24.1

En umquam vidisti nebulam pictam in pariete? vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. mihi praeter lemma nihil placet. sed commendo tibi errorem meum. naevos nostros et cicatrices amamus: nec soli nostro vitio peccasse contenti affectamus, ut amentur. verum quid ego huic eglogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis: quod magis spero quam ut laudes. vale ac dilige parentem.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
