Latin
XXV. Bissula., 3. ad Lectorem Hvius Libelli.
Ausonius, Opuscula 25.3
Not analysed yet
Carminis incompti tenuem lecture libellum
pone supercilium.
seria contractis expende poemata rugis:
nos Thymelen sequimur.
Bissula in hoc schedio cantabitur: utque Cratinus
admoneo ante bibas.
ieiunis nil scribo. meum post pocula si quis
legerit, hic sapiet.
sed magis hic sapiet, si dormiet: et putet ista
somnia missa sibi.
4. VBI NATA SIT BISSVLA ET QVO MODO IN MANVS DOMINI VENERIT.
Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,
conscia nascentis Bissula Danuvii,
capta manu, sed missa manu dominatur in eius
deliciis, cuius bellica praeda fuit.
matre carens, nutricis egens, nescit (tamen) erae
imperium. . . . . . . . . . . . . .
fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
ilico inexperto libera servitio,
sic Latiis mutata bonis, Germana maneret
ut facies, oculos caerula, flava comas.
ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:
haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.