Latin
XXVII. Technopaegnion., 2. 〈Ausonius Paulino〉.
Ausonius, Opuscula 27.2
Not analysed yet
Misi ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam concinnandi, ut idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis. die ergo o mora et o poena! rem vanam quippe curavi: exigua est et fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid, vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam aut dialecticon: nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit. ad summam non est quod mireris, sed paucis litteris additis. est cuius miserearis neque aemulari velis, et si huc quoque descenderis, maiorem molestiam capias ingenii et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.