# Opuscula 27.5

Ausonius, Opuscula, XXVII. Technopaegnion., Praefatio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/27.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/27.5

Vt in vetere proverbio ent 'sequitur vara vibiam', similium nugarum subtexo nequitiam . et In versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. sed laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent, denique haberent et amara dulcedinem et inepta venerem et aspera levitatem. quae quidem omnia, quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et 'mutuum muli scalpant'. Aemula dis, naturae imitatrix, omniparens ars, Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux. arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex, iudice sub tanto fandi tamen accipiet ins: quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
