Latin · Dactylic hexameter
Epistulae., XXIIII. CVM Pontius Paulinus Iunior Quartis iam Litteris non Respondisset, sic ad eum Scriptum est., lines 36.31.45-36.31.74
Ausonius, Opuscula 36.31.45-74
Not analysed yet
verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!
multa loquens et cuncta silens non ambo placemus:
nec possum reticere, iugum quod libera numquam
fert pietas nec amat blandis posponere verum.
vertisti Pauline tuos dulcissime mores:
Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli.
inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus?
te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
te belli sedem repetat Sertorius exul.
ergo meum patriaeque decus columenque senati
Bilbilis aut haerens scopulis Calagurris habebit
aut quae deiectis iuga per scruposa ruinis
arida torrentem Sicorim despectat Ilerda?
hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem
constituis patriosque istic sepelibis honores?
quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit?
impius ut nullos hic vocem vertat in usus,
gaudia non illum vegetent, non dulcia vatum
carmina, non blandae modulatio flexa querellae,
non fera, non illum pecudes, non mulceat ales,
non quae pastorum nemoralibus abdita lucis
solatur nostras echo resecuta loquellas.
tristis. egens, deserta colat tacitusque pererret
Alpini convexa iugi, ceu dicitur olim
mentis inops coetus hominum et vestigia vitans
a via perlustrasse vagus loca Bellerophontes.
haec precor, hanc vocem, Boeotia numina, Musae,
accipite et Latiis vatem revocate camenis.