# Opuscula 36.4.1-48

Ausonius, Opuscula, Epistulae., IIII. Ausonius Theoni., lines 36.4.1-36.4.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/36.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/36.4.1

Ausonius, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
quid geris, extremis positus telluris in oris,
cultor harenarum vates? cui litus arandum
Oceani finem iuxta solemque cadentem,
vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
et tingit piceo lacrimosa colonica fumo.
quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo?
Musae non Helicone satae nec fonte caballi,
set quae facundo de pectore Clementini
inspirant vacuos aliena mente poetas.
iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
qui te securo possit proscindere risu?
haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
tu recita: et vere poterunt tua dicta videri.
quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
mercatusne agitas, leviore nomismate captans,
insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat?
albentis sevi globulos et pinguia cerae
pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
an maiora gerens tota regione vagantes
persequeris fures, qui te postrema timentes
in partem praedamque vocent? tu mitis et osor
sanguinis humani condonas crimina nummis
erroremque vocas pretiumque inponis abactis
bubus et in partem scelerum de iudice transis?
an cum fratre vagos dumeta per avia cervos
circumdas maculis et multa indagine pinnae?
aut spumantis apri cursum clamoribus urges
subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses
stringere fulmineo venabula comminus hosti.
exemplum de fratre time, qui veste reducta
ostentat foedas prope turpia membra lacunas
perfossasque nates vicino podice nudat.
inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum
Gedippa Vrsinusque suus prolesque Iovini
Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans,
qualis in Olenio victor Calydonius apro
aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro.
set tu parce feris venatibus et fuge nota
crimina silvarum, ne sis Cinyreïa proles
accedasque iterum Veneri plorandus Adonis.
sic certe crinem flavus niveusque lacertos
caesariem rutilam per candida colla refundis:
pectore sic tenero, plana sic iunceus alvo,
per teretes feminum gyros surasque nitentes
descendis, talos a vertice pulcher ad imos.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
