Latin
〈Epigrammaton Liber.〉, XI. in Simulacrum Occasionis et Paenitentiae.
Ausonius, Opuscula 37.11
Not analysed yet
Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius,
quique Iovem fecit, tertia palma ego sum.
sum dea quae rara et paucis Occasio nota.
Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
Quid talaria habes? Volucris sum. Mercurius quae
fortunare solet, tardo ego, cum volui.
Crine tegis faciem? Cognosci nolo. Sed heus tu
occipiti calvo es? Ne tenear fugiens.
Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. Die rogo quae sis.
Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit:
sum dea, quae facti non factique exigo poenas,
nempe ut paeniteat: sic Metanoea vocor.
Tu modo die, quid agat tecum. Quandoque volavi,
haec manet: hanc retinent quos ego praeterii.
tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,
elapsam dices me tibi de manibus.