Latin
39.29.28 to 39.29.37
Ausonius, Opuscula 39.29.28-37
Not analysed yet
X. 35. 〈Αἰολίην δ᾿ ἐς νῆσον ἀϕιϰόμεϑ᾿ ·ἔνϑα δ᾿ἔναιεν〉. Aeoliam ventorum agimur patriamque domumque. Hinc refert Aeoliam se fuisse pervectum donisque donatum ab Aeolo rege ventorum ,qui omnibus comiter praebitis, quo securior navigaret. ventos etiam dederit utre conclusos. utque cum iam Ithacam propinquaret. refusus sit in soporem sociique eius opes aliquas (in) scorto esse existimantes dormiente ipso vincla dissolverint adversisque flatibus iam ab ipsa patria sint relati. inde ut (ad) Antiphaten Laestiygonasque delatus sit: ibi amissis una minus ceteris navibus Circeum litus accesserit ibique veneficio potentis deae Eurylochus et praemissi cum eo socii in ferarum ora converterint: ipse etiam similia passurus Mercurio procurante vitaverit ceterosque socios ad speciem pristinam redigi virtutis admiratione compulerit. XI. 36. 〈Αὐτὰρ ἐπεί ῥ᾿ ἐπὶ νῆα ϰατήλϑομενἠδὲ ϑάλασσαν〉. At postquam ventum ad naves et litora ponti. Digressus a Circa Avernum pervenit, qui locus descensus ad manes existimatur. ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine victimarum et circumvolitantibus animabus nullam sinit haustum cruoris attingere, nisi. ut Circe monuerat? prius Tiresias vates inde libasset. ibi et heroidas plurimas videt. quarum enumerationem multa veterum fabularum venustate contexuit. XII. 37. 〈Αὐτὰρ ἐπεὶ ποταμοῖο λίπεν ῥόον Ὀϰεανοῖο〉. Iamque adeo Oceani liquidos pede liquerat amnes. Compertis a Tiresia vate, quae oportuit scire, regreditur ad Circam ab eaque ut evitet mala cetera edocetur: ut Sirenas praetereat, letalem navigantium cantilenam, ut Scyllam praetervehatur et Charybdin freti Siculi famosa portenta. quibus malis non sine gravi perpessione superatis Trinacriam pervehitur, ubi incustodita Solis armenta, frustra prohibente ipso, ceteri socii penuria cogente dilaniant dirisque prodigiis admissa boum caede terrentur. ac mox inde navigantes fulmine ad unum omnes intereunt, excepto Vlixe, qui fragmento carinae cohaerens et adminiculo eius adiutus ad Ogygiam insulam solus enavit. XIII. 38.