# Opuscula 39.29.38-53

Ausonius, Opuscula, 39.29.38 to 39.29.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.38

Ὡς ἔϕατ᾿, οἱ δ᾿ ἄρα πάντες ἀϰὴν ἐγένοντοσιωπῇ. Conticuere omnes intentique ora tenebant. Enarratis omnibus, quae in multiplici errore pertulerat, a principibus Phaeaciae viris donis plurimis honoratur. a quibus remigio et neeessariis omnibus navis instruitur dormiensque in Ithacam quietissima navigatione devehitur. atque illic in portu patrio cum muneribus universis quiescens et omnium ignarus exponitur, Phaeacibus eo dormiente remeantibus. XIIII. 39. Αὐτὰρ ὃ ἐϰ λιμένος προσέβη τρηχεῖαν ἀταρπόν. Egreditur portu tenuis quo semita ducit. Somno expergitus Vlixes portum et litus patriae non sine animi consternatione cognoscit admiraturque, ut advectus, ut expositus, ut relictus sit. ut cuneta nesciens requirit, universa donorum: quae postquam incolumia videt, quam potest tutissime occultat consiliisque a Minerva confirmatus ad servum Enmaeum subulcum simulatus accedit, naufragi et mendicantis imitatu, interrogatus deinde quis esset, ait esse se Cresium: in Aegyptum navigantem Troiam fuisse delatum. Eumaeum tum affectione maestissima peragens cogente denique vespera et imbre continuo sagulo amicitur: atque ibidem multa secum volvens tandem concedit quieti. XV. 40. Ἣ δ᾿ εἰς εὐρυχόρην ΛαϰεδαίμοναΠαλλὰς Ἀϑήνη. 〈It〉 Lacedaemonias arces Tritonia Pallas. Telemachus a Minerva per somnium conmonetur, domum ut rediret: maturoque digressus cubili. a Menelao veniam reversionis exorat. qua comiter impetrata regreditur ad navem in portu Pylio manentem Pisistratoque ad urbem atque ad patrem remisso ipse propere solvit e litore, comite navigationis assumpto Theoclymeno vate Argivo, uno ex iis quos Melampus Amythaonis erudivit. vitatisque insidiatoribus procis advehitur in patriam et sociis quidem portum petere iussis ipse diverso itinere ad agrum Eumaeumque proficiscitur. XVI. 41. Τὼ δ᾿ αὖτ᾿ ἐν ϰλισίῃς Ὀδυσσεὺς ϰαὶ δῖοςὑϕορβός. Commune Eumaeus mapale et divus Vlixes. Telemachus Eumaeum nuntium reditus mittit ad matrem: (ipse) Minerva ita volente (patrem) cognoscit et cum eo deinceps agenda disponit. Penelopa autem cognito filii reditu (in) conventum procorum, qua verecundia sinebat, egreditur increpatisque insidiatoribus filii non minus irata quam maesta discedit.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
