Latin
39.29.72 to 39.29.83
Ausonius, Opuscula 39.29.72-83
Not analysed yet
Theoclymenus autem aput Ithacensios divinationis expertae inminens procis vaticinatur exitium. quorum multa cavillatione derisus mensa et domo tamquam furiosus excluditur. XXI. 46. Τῇ δ᾿ ἄρ᾿ ἐπὶ ϕρεσὶ ϑῆϰε ϑεὰ γλαυϰῶπιςἈϑήνη. Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas. Vlixes Eumaeo et Philoetio fidei eorum industriaeque confisus quis sit revelat. et postquam facta cognitio est, caedem procorum (ex) tempore instrui placet. quos Vlixes astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum vires seniles explorare patiantur . quem uni quondam Vlixi facilem si quis intenderet, habiturus esset praemium, ius Penelopae nuptiarum. sed prohibentibus procis, ne id ridiculus et mendicus auderet ,quod frustra iuventus tam electa temptasset, dat Telemachus Vlixi ceteris abnuentibus experiendi potestatem. et hinc nascitur admiratio prima virtutis, dedecore suo ceteris erubescentibus, quorum ignaviam senex et mendicus arguerit. XXII. 47. 〈Αὐτὰρ ὃ γομνώϑη ῥαϰέωνπολύμητις Ὀδυσσεύς〉. Squalentes umeris habitus reiecit Vlixes. Vlixes loco ulteriore capto intendit arcum omnibusque foribus occlusis, ne qua pateret effugium, plerosque vino saucios aut novitate rei stupidos aut quidlibet aliud meditantes conficit. cum primum omnium confixisset Antinoum, qui audacia et petulantia ceteros superaverat, Eumaeus et Telemachus et Philoetius sumptis et ipsi armis egregia in consternatos caede grassantur. iamque omnibus interemptis duobus tantummodo parcitur, Phemio citharoedo, qui ministerii causa adhibitus nihil omnino in Vlixis domo quod contumeliosum esset ediderat et Medonti praeconi, cuius modestiae etiam Telemachus suffragatur. at qui cum Telemacho erant Melanthium famulorum Vlixis umim, qui procorum proterviam semper armaverat, cruciabiliter occidunt. puellas inde duodecim, quae cum procis flagitiose consueverant, suspendio perimunt. Vlixes caede ad plenum perpetrata ignem adolet incensoque sulphure domum piaculo purgat. XXIII. 48. 〈Γρηῢς δ᾿ εἰς ὑπερῷ᾿ ἀνεβήσετο ϰαγχαλάωσα〉. Chalcidicum gressu nutrix superabat anili. Euryclia nutrix gestae rei nuntia Penelopam de somno excitat. quae advenientem ad se maritum non temere ipsum esse 〈se〉 persuadet, (et) quadam cubiculi lege et genialis lectuli positu sibi tantum et Vlixi cognito, an ipse sit maritus, explorat. in coetum deinde conveniunt totamque noctem mutuo sermone consumunt. et hic quidem elegans replicatio laborum, quos Vlixes pertulit, mira concinnatione colligitur.