Latin
Appendix., In Faustulum Staturae Brevis Anici Probini.
Ausonius, Opuscula 39.65
Not analysed yet
XX. Faustulus insidens formicae ut magno elephanto
decidit et terrae terga supina dedit.
moxque idem ad mortem est mulcatus calcibus eius,
perditus ut posset vix retinere animam.
vix tamen est fatus: 'quid rides, improbe livor.
quod cecidi? cecidit non aliter Phaethon'.