# Opuscula 39.68

Ausonius, Opuscula, Appendix., De Penelope.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.68

XXIII. Intemerata procis et tot servata per annos
oscula, vix ipsi cognita Telemacho.
hinc mea virginitas facibus tibi lusit adultis:
arsit et in vidua principe verus amor.
saepe ego mentitis tremui nova femina somnis
lapsaque non merito sunt mihi verba sono.
et tamen ignotos sensi experrecta dolores
strataque tentavi sicca pavente manu,
nam tibi anhelanti supremaque bella moventi
paruit indulgens et sine voce dolor,
dente nihil violare fero, nihil unguibus ausae:
foedera nam tacita pace peregit amor.
denique non aviam tremulo clamore vocavi
nec prior obsequio serva cucurrit anus.
ipsa verecundo tetigi pallore puellas
impositum teneri fassa pudoris opus.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
