# Opuscula 39.78

Ausonius, Opuscula, Appendix., Ad Gallam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.78

XXXII. Vado, sed sine me, quia te sine, nec nisi tecum
totus ero, pars cum sim altera, Galla, tui.
vado tamen, sed dimidius, vado minor ipso
dimidio nec me iam locus unus habet.
nam tecum fere totus ero; quocumque recedam,
pars veniet mecum quantulacumque mei.
separor unus ego, sed partem sumo minorem
ipse mei, tecum pars mea maior abit.
si redeam, tibi totus ero: pars nulla vacabit.
quae mox non redeat in tua iura. vale.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
