Latin
V. Eglogarum ‹Liber›., 15. Quod Idem qui Sacri Agones Sunt et Funebres LVDI Habeantur.
Ausonius, Opuscula 5.14
Not analysed yet
Haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis
ancipiti cultu divorum hominumque sepulcri:
Tantalidae Pelopi maestum dicat Elis honorem,
Archemori Nemeaea colunt quinquennia Thebae,
Isthmia defuncto celebrata Palaemone notum,
Pythia placando Delphi statuere draconi.