# Opuscula 64

Ausonius, Opuscula, 〈Epigrammaton Liber.〉, LXIIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/64

Vallebanae (nova res et vix credenda poetis,
sed quae de vera promitur historia)
femineam in speciem convertit masculus ales
pavaque de pavo constitit ante oculos.
cuncti admirantur monstrum, sed mollior agna
........................................
quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis?
an vos Nasonis carmina non legitis?
Caenida convertit proles Saturnia Consus
ambiguoque fuit corpore Tiresias.
vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum,
vidit nubentem Plinius androgynum.
nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
unus epheborum virgo repente fuit.
nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
ecce ego sum factus femina de puero.

---

Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip.
