Latin
8.3 to 8.6
Ausonius, Opuscula 8.3-6
Not analysed yet
II. 6. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi, sed nihil poterit proferre facundius. 7. aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum neque sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni: liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus: indulgentissimo: docet securitas erroris humani: consultissimo: probat hoc tali principe Oriens ordinatus :piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor evectus. 8. possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur, vocare Germanicum deditione gentilium, Alamannicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum, 9. conectere omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter et breviter omnia quae novimus indicare neque persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. 10. nunc autem. quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. 11. tot gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta, cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. III. 12. Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui muneris peculiare secretum: consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem ,quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! 13. cum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos, qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui. cum distributore nil pepigi.