Latin
8.32 to 8.40
Ausonius, Opuscula 8.32-40
Not analysed yet
'ut velle te scivi': 47. quid dici blandius potest? 'consilium meum ad deum rettuli': et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses ? 'consilium meum ad deum rettuli': 48. non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas. 'eius auctoritati obsecutus': scilicet, ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti. 49. 'te consulem designavi et declaravi et priorem nuncupavi': quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam latina nescivi. 'designavi et declaravi et nuncupavi': non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio. 50. has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de piano legi possint, instar edicti pendere mandavero ,nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum? XI. 51. Sed ad blandiora festino. ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur. omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma quatiuntur: 52. tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea tractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine. namque iste habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si qualis ad me trabea mittatur interroges: te coram promi iubes. 53. nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris . 'palmatam', inquis, 'tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intextus est'. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur. haec plane, haec est picta ut dicitur vestis non magis auro suo quam tuis verbis. 54. sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti.