Latin
8.50 to 8.52
Ausonius, Opuscula 8.50-52
Not analysed yet
XVI. 72. Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat. sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem. tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo rei publicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae. neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas. 73. vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis tributorum: quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit aut certiore securitate prospexit aut prudentia consultiore munivit? fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati. et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti. 74. videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii. ardebant stirpes fraudium veterum, ardebant seminaria futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus (se) involverat et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas coniventi adoratione cernebant ,quod meminerant lectum legi posse et tum verentes. quid te, imperator Auguste, indulgentius? quid potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. 75. haec provincialibus indulgentiae bona. quid illa nostro ordini, quid illa militibus? Antoninorum comitas fuit et iam ante Germanicorum (in) cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere. abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat Ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas.