Latin · ~1 min
Poem 9
Ausonius, Ordo Urbium Nobilium 9
Not analysed yet
NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
eminet, extremo quod te sub tempore legit,
solveret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.