Latin · ~4 min
Lines 25-29
Ausonius, Parentalia 25-29
Not analysed yet
TE quoque Dryadiam materteram
flebilibus modulis
germana genitus, prope filius,
ore pio veneror,
quam thalamo taedisque iugalibus
invida mors rapuit;
mutavitque torum feretri vice
exequialis honor,
discebas in me, matertera
mater uti fieres;
unde modo hoc maestum tibi defero
filius officium.
QUIN et funereis amitam inpertire querellis,
Musa, Cataphroniam.
innuba devotae quae virginitatis amorem
parcaque anus coluit:
et mihi, quod potuit, quamvis de paupere summa,
mater uti, adtribuit.
ergo commemorata have maestumque vocata
pro genetrice vale.
ET amita Veneria properiter obiit:
cui brevia melea modifica recino:
cinis ut placidulus ab opere vigeat,
celeripes adeat loca tacita Erebi.
PARVA etiam fuit Idalia,
nomine praedita quae Paphiae
et speciem meruit Veneris;
quae genita est mihi paene soror,
filia nam fuit haec amitae,
quam celebrat sub honore pio
nenia carmine funereo.
AEMILIA et, vix nota mihi soror, accipe questus,
debent quos cineri maesta elegea tuo.
coniunxit nostras aequaeva infantia cunas,
uno quamvis tu consule maior eras.
invida set nimium Lachesis properata peregit
tempora et ad manes funera acerba dedit,
praemissa ergo vale manesque verere parentum,
qui maiore aevo quique minore venit.