# Parentalia 6

Ausonius, Parentalia, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/parentalia/6

TUQUE gradu generis matertera, sed vice matris
adfectu nati commemoranda pio,
Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta,
quod laeta et pueri comis ad effigiem,
reddebas verum non dissimulanter ephebum,
more virum medicis artibus experiens,
feminei sexus odium tibi semper et inde
crevit devotae virginitatis amor.
quae tibi septenos novies est culta per annos
quique aevi finis, ipse pudicitiae.
haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
supremis reddo filius exequiis.

---

Ausonius, Parentalia, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa022/stoa0045.stoa022.perseus-lat2.xml.
