Latin · ~3 min
2
Ausonius, Technopaegnion 2
Not analysed yet
MISI ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile
opusculum. versiculi sunt monosyllabis coepti et
monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea
difficultas, sed accessit ad miseriam conectendi, ut
idem monosyllabon, quod esset finis extremi versus,
principium fieret insequentis, dic ergo: o mora, o
poena! rem vanam quippe curavi: exigua est, et
fastiditur: inconexa est et implicatur: cum sit aliquid,
vel nihili deprehenditur. laboravi tamen, ut
haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
nam poeticam vel sophisticam levitatem necessitas
observationis exclusit, ad summam, non est quod
mireris: sed paucis litteris additis, est cuius miserearis
neque aemulari velis, et si huc quoque descendens,
maiorem molestiam capias ingenii et
facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.