Latin
Lines 1.1-1.20
Avianus, Aviani Fabulae 1.1-20
Not analysed yet
Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas condeceat, et non incumbat necessitas veritatis. Nam quis tecum de oratione, quis de poemate loqueretur, cum in utroque litterarum genere et atticos greca eruditione superes, et latinitate romanos? Huius ergo materie ducem nobis Aesopum noveris, qui responso delphici Apollinis monitus ridicula orsus est, ut legenda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit, et poemati suo Flaccus aptavit, quod in se sub iocorum communium specie vitae argumenta contineant. Quas grecis iambis Babrius repetens in duo volumina coartavit Phedrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit. de his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi latinitate compositas, elegis sum explicare conatus. habes ergo opus quo animum oblectes, ingenium exerceas, sollicitudinem leves totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere facimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab ipsis animis sententia proferatur.
I. [DE NUTRICE ET INFANTI.]
Rustica deflentem paruum iuraverat olim
Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas
Pervigil ante fores, irrita vota gerens.
Nam lassata puer nimiae dat membra quieti; 5
Spem quoque raptori sustulit inde fames.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
Ieiunum coniux sensit adesse lupa:
Cur, inquit, nullam referens de more rapinam,
Languida consumptis sed trahis ora genis? 10
Ne mireris, ait, deceptum fraude maligna
Vix miserum vacua delituisse fuga.
Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,
Iurgia nutricis cum mihi verba darent?
Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari, 15
Femineam quisquis credidit esse fidem.
Il. [DE TESTVDINE ET AQVILA.]
Pennatis avibus quondam testudo locuta est,
Si quis eam uolucrum constituisset humi,
Protinus e rubris conchis proferret harenis,
Quis precium nitido cortice bacca daret;