# Aviani Fabulae 1.170-202

Avianus, Aviani Fabulae, Lines 1.170-1.202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avianus/aviani-fabulae/1.170

XI. [DE OLLIS]
Eripiens geminas ripis cedentibus ollas
Insanis pariter flumen agebat aquis.
Sed diversa duas ars et natura creavit:
Aere prior fusa est, altera ficta luto.
Dispar erat fragili et solido [sic] concordia motus, 5
Incertumque vagus amnis habebat iter.
Ne tamen allisam confringeret, aerea testa
Iurabat solitam longius ire viam.
Illa timens ne quid levibus graviora nocerent,
Et quia nulla brevi est cum meliore fides, 10
Quamvis securam verbis me feceris, inquit,
Non timor ex animo decutiendus erit.
Nam me sive tibi seu te mihi conferat unda,
Semper ero ambobus subdita sola malis.
XII. [DE THESAURO]
Rusticus impresso molitus vomere terram
Thesaurum sulcis prosiluisse videt.
Mox indigna animo properante reliquit aratra,
Semina compellens ad meliora boves.
Continuo supplex Telluri construit aras, 5
Quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Hunc Fortuna novis gaudentem provida rebus
Admonet, indignam se quoque ture dolens:
Nunc inventa rneis non prodis munera templis
Atque alios mavis participare deos 10
Sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
Me primam lacrimis sollicitabis inops."
XIII. [DE HIRCO ET TAURO]
Immensum taurus fugeret cum forte leonem
Tutaque desertis quaereret antra viis,
Speluncam reperit quam tunc hirsutus habebat
Cinyphii ductor qui gregis esse solet.
Post ubi submissa meditantem irrumpere fronte 5
Obvius obliquo terruit ore caper,
Tristis abit longaque fugax de valle locutus,
Nam timor expulsum iurgia ferre vetat:
Non te demissis saetosum, putide, barbis,
Illum, qui super est consequiturque, tremo. 10
Nam si discedat, nosces, stultissime, quantum
Discrepet a tauri viribus hircus olens.
XIV. [DE SIMIA]
Iuppiter in toto quondam quaesiverat orbe,
Munera natorum quis meliora daret.
Certatmm ad regem currit genus omne ferarum,
Permixtumque homini cogitur ire pecus.
Sed nec squamigeri desunt ad iurgia pisces, 5
Vel quicquid volucrum purior aura vehit.

---

Avianus, AVIANI FABULAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avianus.html.
