# Aviani Fabulae 1.341-390

Avianus, Aviani Fabulae, Lines 1.341-1.390. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avianus/aviani-fabulae/1.341

Tunc sortem sapiens humanam risit Apollo,
Invidiaeque malum retulit ipse Iovi,
Quae dum proventis aliorum gaudet iniquis,
Laetior infelix et sua damna cupit. 20
XXIII. [DE BACHO]
Venditor insignem referens de marmore Bachum
Expositum precio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
Alter adoratis ut ferret numina templis, 5
Redderet et sacro debita vota loco.
Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in precium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
Sive decus busti, seu velis esse deum. 10
Subdita namque tibi est magni reverentia fati,
Atque eadem retines funera nostra manu.
Convenit hoc illis, quibus est premissa [sic] potestas,
An praestare magis seu nocuisse velint.
XXIV. [DE VENATORE ET LEONE]
Certamen longa protractum lite gerebant
Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
Edita continuo forte sepulcra vident.
Illic docta manus flectentem colla leonem 5
Fecerat in gremio procubuisse viri.
Scilicet affirmas pictura teste superbum
Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.
Ille graves oculos ad inania signa retorquens
Infremit et rabido pectore verba dedit: 10
Irrita te generis subiit fiducia vestri,
Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
Sculperet ut docili pollice saxa leo,
Tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno, 15
Conderet ut rabidis ultima fata genis.
XXV. [DE FURE ET PARVO]
Flens puer extremam putei consedit ad undam,
Vana super vacuis rictibus ora trahens.
Callidus hunc lacrimis postquam fur vidit obortis,
Quaenam tristiciae sit modo causa rogat.
Ille sibi abrupti fingens discrimina funis 5
Atque auri queritur desiluisse cadum.
Nec mora, sollicitam traxit manus improba mentem
Exutus putei protinus ima petit.
Parvulus exiguo circumdans pallia collo
Sentibus immersus delituisse datur. 10
Sed post fallaci suscepta pericula voto
Tristior, amissa veste resedit humi,
Dicitur his sollers vocem rupisse querelis
Et gemitu summos sollicitasse deos:
Perdita, quisquis erit, post haec bene pallia credat, 15
Qui putat in liquidis quod latet unda [lisez urna] vadis.

---

Avianus, AVIANI FABULAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avianus.html.
