Latin · ~8 min
Lines 1.417-1.444
Avianus, Aviani Fabulae 1.417-444
Not analysed yet
XXVI. [DE LEONE ET CAPELLA]
Viderat excelsa pascentem rupe capellam,
Comminus esuriens cum leo ferret iter.
Et prior: heus, inquit, praeruptis ardua saxis
Linque, nec hirsutis pascua quaere iugis;
Sed cythisi croceum per prata virentia florem 5
Et glaucas salices et thyma grata pete.
Illa gemens: desiste, precor, fallaciter, inquit,
Securam placidis instimulare dolis.
Vera licet moneas, maiora pericula tollas,
Tu tamen his dictis non facis esse fidem. 10
Nam quamvis rectis constet sententia verbis,
Suspectam hanc rabidus consiliator habet."
XXVII. [DE CORNICE ET URNA]
Ingentem sitiens cornix adspexerat urnam,
Quae minimam fundo continuisset aquam.
Hanc enisa diu planis effundere campis,
Scilicet ut nimiam pelleret inde sitim,
Postquam nulla viam virtus dedit, ammovet omnes 5
Indignata nova calliditate dolos.
Nam brevis immersis accrescens sponte lapillis
Potandi facilem praebuit unda viam.
Viribus haec docuit quam sit prudentia maior,
Qua coeptum volucri explicuisset opus. 10
XXVIII. [DE RUSTICO ET IUVENCO]
Vincla recusanti dedignantique iuvenco
Aspera mordaci subdere colla iugo,
Rusticus, obliqua succidens cornua falce,
Credidit insanum defremuisse pecus,
Cautus et immenso cervicem innectit aratro: 5
Namque erat hic cornu promptior atque pede,
Scilicet ut longus prohiberet verbera themo,
Neve ictus faciles ungula saeva daret.
Sed postquam irato detractans vincula collo
Inmeritam vacua calce fatigat humum, 10
Continuo eversam pedibus dispergit harenam,
Quam ferus in domini ora sequentis agat.
Tunc sic informi squalentes pulvere crines
Discutiens, imo pectore victus, ait:
Nimirum exemplum naturae deerat iniquae, 15
Qua fieri possit cum ratione nocens.
XXIX. [DE VIATORE ET FAUNO]
Horrida congestis cum staret bruma pruinis,
Cunctaque durato stringeret arva gelu,
Haesit in adversa nimborum mole viator;
Perdita nam prohibet semita ferre gradum.
Hunc nemorum custos fertur miseratus in antro 5
Exceptum Satirus continuisse suo.
Quem smmul adspiciens ruris miratur alumnus
Vimque homini tantam protinus esse pavet
Nam gelidos artus vitae ut revocaret in usum,
Afflatas calido solverat ore manus. 10
Sed cum depulso coepisset frigore laetus
Hospitis eximia sedulitate frui,
Namque illi agrestem cupiens ostendere vitam,
Silvarum referens optima quaeque dabat,
Obtulit et calido plenum cratera Liaeo, 15
Laxet ut infusus frigida membra tepor.