# Aviani Fabulae 1.489-534

Avianus, Aviani Fabulae, Lines 1.489-1.534. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avianus/aviani-fabulae/1.489

Tunc quoque congressum maioraque viribus ausum
Fas superos animis conciliare tuis. 10
Disce tamen pigris non flecti numina votis
Praesentesque adhibe, cum facis ipse, deos.
XXXIII. [DE ANSERE OVA AUREA PARIENTE]
Anser erat cuidam pretioso germine feta,
Ovaque quae nidis aurea saepe daret.
Fixerat hanc volucri legem Natura superbae,
Ne liceat pariter munera ferre duo.
Sed dominus, cupidum sperans vanescere votum, 5
Non tulit exosas in sua lucra moras,
Grande ratus pretium volucris de morte referre,
Quae tam continuo munere dives erat.
Postquam nuda minax egit per viscera ferrum,
Et vacuam solitis fetibus esse videt, 10
Ingemuit tantae deceptus crimine fraudis;
Nam poenam meritis rettulit inde suis.
Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt,
Iustius his etiam vota diurna negant.
XXXIV. [DE CYCADA ET FORMICA]
Quisquis torpentem passus transisse iuventam,
Nec timuit vitae providus ante mala,
Collectus senio, postquam gravis adfuit aetas,
Heu frustra alterius saepe rogabit opem.
Solibus ereptos hiemi formica labores 5
Distulit, et brevibus condidit ante cavis.
Verum ubi candentes suscepit terra pruinas
Arvaque sub rigido delituere gelu,
Pigra nimis tantos non aequans corpore nimbos,
In propriis laribus humida grana legit. 10
Decolor hanc precibus supplex alimenta rogabat,
Quae quondam querulo ruperat arva sono:
Se quoque, maturas cum tunderet area messes,
Cantibus aestivos explicuisse dies.
Parvula tunc ridens sic est affata cicadam; 15
Nam vitam pariter continuare solent:
Mi quoniam summo substantia parta labore est,
Frigoribus mediis ocia longa traho.
At tibi saltandi nunc ultima tempora restant,
Cantibus est quoniam vita peracta prior. 20
XXXV. [DE SIMIA GEMELLIS]
Fama est quod geminum profundens simia partum,
Dividat in varias pignora nata vices;
Namque unum caro genetrix educit amore,
Alterius odiis exaturata [sic] tumet.
Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus, 5
Dissimili natos conditione rapit:
Dilectum manibus vel pectore gestat amico,
Contemptum dorso suscipiente levat.

---

Avianus, AVIANI FABULAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avianus.html.
