# Aviani Fabulae 1.535-578

Avianus, Aviani Fabulae, Lines 1.535-1.578. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avianus/aviani-fabulae/1.535

Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
Oppositum fugiens sponte remisit onus. 10
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
Haeret, et invita cum genetrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
Servatus vetulis unicus heres avis.
Sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso, 15
Spes humiles rursus in meliora refert.
XXXVI. [DE VITULO ET BOVE]
Pulcher et intacta vitulus cervice resultans
Scindentem adsidue viderat arva bovem.
Non pudet, heus, inquit, longaevo vincula collo
Ferre nec haec positis ocia nosse iugis.
Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas 5
Et nemorum liceat rursus opaca sequi?
At senior, nullam verbis compulsus in iram,
Vertebat solidam vomere fessus humum,
Donec deposito per prata liceret aratro
Molliter herboso procubuisse thoro. 10
Mox vitulum sacris innexum respicit aris
Admotum cultro comminus ire popae.
Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem,
Expertem nostri quae facit esse iugi.
Proderit ergo graves quamvis perferre labores, 15
Otia quam tenerum mox peritura pati.
Est hominum sors ista, magis felicior ut mors
Sit cita, cum miseris vita diurna negat.
XXXVII. [DE LEONE ET CANE]
Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
Fertur, et insertis verba dedisse iocis.
Nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo
Luxurietque toris nobile pectus, ait?
Proximus humanis ducor post ocia mensis, 5
Communem capiens largius ore cibum.
Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?
Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
Donec se silvis obvia praeda ferat. 10
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
Dum liceat faciles promeruisse dapes.
Protinus ille gravem gemuit collectus in iram
Atque ferox animi, nobile murmur agit.
Vade, ait, et meritis nodum cervicibus infer, 15
Compensentque tuam vincula dura famem.
At mea cum vacuis libertas redditur antris,
Quamvis ieiunus quelibet arva peto.

---

Avianus, AVIANI FABULAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avianus.html.
