Latin · ~7 min
Lines 1.579-1.622
Avianus, Aviani Fabulae 1.579-622
Not analysed yet
Has illis epulas potius laudare memento,
Qui libertatem post posuere gulae." 20
XXXVIII. [DE PISCE ET FOCIS [sic]]
Dulcibus e stagnis fluvio torrente coactus
Aequoreas praeceps piscis obibat aquas.
Illic squamigerum despectans improbus agmen
Eximium sese nobilitate refert.
Non tulit expulsum patrio sub iurgite phocas 5
Verbaque cum salibus asperiora dedit:
Vana laboratis aufer mendatia dictis,
Quaeque refutari te quoque teste queant.
Nam quis erat potior, populo spectante probabo,
Si pariter captos humida lina trahant. 10
Tunc me nobilior magno mercabitur emptor,
Te simul aere brevi debile vulgus emit.
XXXIX. [DE MILITE VETERANO]
Voverat attritus quondam per proelia miles
Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset
Vel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Interea votis sors affuit, et memor arma 5
Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus, rauco deflectens murmure culpam,
Immeritum flammis se docet esse prius.
Nulla tuos, inquid, petierunt tela lacertos,
Viribus affirmes quae tamen acta meis; 10
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
Hoc quoque submisso (testor et astra) sono.
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit;
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausus, 15
Saevior hoc, alios quod facis esse malos.
XL. [DE PARDO ET VULPE]
Distinctus maculis et pulchro pectore, pardus
Inter consimiles ibat inire feras;
Sed quia nulla graves variarent terga leones,
Protinus his miserum credidit esse genus.
Cetera sordenti damnans animalia vultu 5
Solus in exemplum nobilitatis erat.
Hunc arguta novo gaudentem vulpis amictu
Corripit, et vanas approbat esse notas:
Vade, ait, et pictae nimium confide iuventae,
Dum mihi consilium pulchrius esse queat, 10
Miremurque magis quos munera mentis adornant,
Quam qui corporeis enituere bonis.
XLI. [DE OLLA CRUDA A FLUVIO RAPTA]
Impulsus ventis et pressa nube coactus
Ruperat hibernis se gravis imber aquis.