# Aviani Fabulae 24a

Avianus, Aviani Fabulae, Poem 24a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avianus/aviani-fabulae/24a
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avianus/aviani-fabulae/24a

Ne credas aliquem, docet ista parabola forte,
Exemplo uacuo credere uelle tibi.
Decipiunt aures pictura oculos<que> poesis,
Crede <uel> huic uel ei falleris hac uel ea.
Quid prodest duram <tibi> iacturam parituro
Praesenti quae dat et simili modicum?
Nec pictae tabulae, nec testi credito per se,
Nam pellectus eris, si male credideris.
Est homo <uel> simplex praecellens omnia bruta,
Haec cum(==CUM_) in multis sint tamen apta iocis.

---

Avianus, AVIANI FABULAE. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIAN%7Cfabu%7C001.
