# Aratea 1096-1138

Avienus, Aratea, Lines 1096-1138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/1096
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/1096

Tum iam plus mediis nox inclinabitur horis
cum labente die Phoebo comes ibit in undas.
Ista quidem uasti conduntur gurgitis alto;
contra autem, nullo non uultum uiscere honorans
Orion, rutilans ardentia cingula late,
et flagrans umeros et splendens ense corusco
Eridanumque trahens, alio se litore promit.
Adueniente dehinc uilloso colla Leone,
omnia quae Cancro sese emergente per aethram
extima erant abeunt. Quin et Iouis ales in undas
conditur et totis raptim petit aequora pinnis.
Sed Nixus genibus, replicato iuge residens
poplite, iam superi celatur corporis artus;
non tamen iste genu, non laeuam gurgite plantam
occulitur, non Oceanus uorat omnia signi.
Proserit Hydra caput, claro Lepus exsilit ortu
Et Procyon primique pedes Canis ignicomantis.
Erigone salsis cum uultum exegerit undis
aeris ut patuli iam conscia permeet aethram,
astrorum numerosa premit. Nam Virgine Eoo
consurgente freto cedit Lyra Cyllenaea,
cedit Delphinus pelago ceditque Sagitta,
primaque pinnarum pars canum condit Olorem:
uix iam cauda salum superat; uix lumine parco
eminet Eridanus: ponto procul efflua tinguit.
Celatur sonipes caput impiger, ardua ceruix
Tethyos ima petit, salso iuba rore madescit.
Hydra superpositum procul in Cratera mouetur
parte alia et liber uestigia Sirius ardet
ultima, caeruleo protelans aequore Puppim.
Illa micat maloque tenus sese exserit Argo,
cum iam uirgineos aether uehit altior artus.
Nec, cum falcatas emittunt marmora Chelas
sideris expertis et clara luce carentis,
non est nota dies aut est ignobilis ortus.
Namque his indicium proprio fert ore Bootes
plurimus exoriens, Arcturumque eminus alto
cardine succendit. Iam celso Thessala Puppis
aethere subuehitur, iam mundo funditur Hydra
longior, extremaeque polum subit indiga caudae.
Curua Chii caelo cum surgunt bracchia signi,
inspice ceu dextra referatur ab aequore planta
inque genu tantum Nixus pede proferat ortum.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
