Latin
Lines 1139-1183
Avienus, Aratea 1139-1183
Not analysed yet
Iste Lyrae rutilat conterminus, atque sub unis
hic tenebris petit occidui uada caerula ponti
et mox Oceano reparatur clarus Eoo.
Cum Chelis igitur pede tantum promitur uno;
ipse dehinc, uersus procul in caput, ultima monstri
terga manet, manet Arquitenens dum spicula caelo
exserat et supera uibret bellator in aethra.
Haec sidus reuehunt: Chelae crus, Scorpius ipse
cetera cum medio, laeuam et caput oraque rursum
Arcus agit. Tribus hic tandem remorantia membra
partibus erigitur, tria totum denique signa
absoluunt pelago. Mediae tum serta Coronae
et quae Centauro diffunditur extima cauda,
prima uenenati cum repunt bracchia monstri,
surgunt Oceano. Iam gurges et ultima Cygni
et caput acris Equi premit aequore, iam procul ista
marmoris occidui penitus petiere profundum
hausta salo. Caput Andromedae freta uasta receptant,
ac formidatam deuexi cardine mundi
fluctigeni speciem monstri superinuehit Auster.
Sed Boreae de parte trucis uelut aggere ab alto
prospiciens superi subrecto uerticis axe
intentusque procul specie, uaga bracchia Cepheus
exserit et saeuam pelagi monet adfore pestem.
Illa tamen, uersa in Fluuium, postrema profundo
tinguitur ab spina capiti quae proxima summo est.
Vndas succedens Cepheus et uerticem et ulnas
mersatur patulas. Quin et cum Scorpius acer
nascitur Oceano, quidquid per sidera aquarum
ad speciem Eridanus pater exspuit, abditur alta
Tethye et occidui tegitur Padus aequore ponti.
Scorpius ingentem perterritat Oriona
proserpens pelago. Vetus, o Latonia uirgo,
fabula, nec nostro struimus mendacia uersu:
prima nefas duri compegit germinis aetas,
prima dedit populis. Caecus mos mentis acerbae
immodicusque furor sceleris penetrauerat oestro
impia corda uiri. Caluerunt dira medullis
protinus in mediis incendia, plurimus ardor
pectore flagrauit. Tene improbus ille procaxque,
te, dea, te dura ualuit contingere dextra,
cum sacrata Chii nemora et frondentia late
bracchia lucorum, cum siluae colla comasque
deuotae tibimet manus impia demolita est
audax ut facinus donum fouet Oenopioni?