# Aratea 1184-1226

Avienus, Aratea, Lines 1184-1226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/1184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/1184

Digna sed immodico merces stetit ilicet ausu:
nam dea, nubiferi perrumpens uiscera montis,
dirum antris animal saeuos uomit hostis in artus.
Ergo ut falcatis monstrum petit Oriona
morsibus et totas in membra ferocia chelas
intulit, ille mali poenas luit. Ista furori
praemia debentur, sunt haec commercia laesis
semper numinibus. Metus hic, metus acer in astro
permanet et, primo cum Scorpius editur ortu,
Orion trepido terrae petit extima cursu.
Nec minus Andromedae quidquid uolitabat in aethra
et siquid Pistris reliquum conuexa uehebant
hoc oriente ruunt. Omnis procul in uada terror
inserit et cunctos pauor unus in aequora cogit.
Cepheus ipse caput distentaque bracchia uasto
induitur ponto, tellurem cingula radunt
extima, et Oceano mersantur pectora rauco
sola senis; reliquum polus altior aere uersat
semper inocciduo. Genetrix quoque Cassiepia
sidera praecipitis sequitur labentia natae,
deformemque trahit procul in uada caeca ruinam.
Prona caput solio, solio uestigia ab alto
sustollit miseranda super: quatit ira furorque
Doridos et Panopes post fata nouissima matrem,
ac memor has poenas dolor exigit. Omnia fluctus
haec simul occiduos subeunt; tamen altera mundus
sufficit, inque uicem lapsorum multa reportat.
Tempore namque isto reliquae se serta Coronae
expediunt pelago, postremique agminis Hydra
erigitur caudam. Caput et turgentia membra
Centauro exsuperant, manus effert dextera praedam
siluarum. Nam prima ferae uestigia molis
Arcum sera manent, Arcu redeunte per aethram
protolli incipiunt, reliquum Serpentis et artus
Anguitenentis item fert primis fluctibus Arcus.
Amborum capita et palmas geminas Ophiuchi
ac primam rutili spiram Serpentis Eoo
Scorpius Oceano surgens agit. A pede Nixi,
quem procul auersum semper salis alta remittunt,
tunc artus medii, tum pectora uasta umerusque
dexteraque ulnarum spumosi gurgitis aestu
procedunt pariter. Caput et manus altera porro,
tota Sagittigeri cum uibrant astra, feruntur.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
