# Aratea 138-190

Avienus, Aratea, Lines 138-190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/138

Inter utramque dehinc praeclari nominis Arcton,
ceu circumflexo sinuantur flumina lapsu,
squameus agmen agens Draco uoluitur, atque obit ambas
spirarum curuis anfractibus. Hunc quoque, ut artus
longius effusum spatiosa uolumina tendunt,
compta Lycaoniis includunt Plaustra choreis.
Qua caput est Helices, fundunt sese ultima monstri
agmina, et hac caeli uix cauda in parte quiescit.
Altera, qua spirae sinus est, sublime reponit
uerticis et, curuo ceu circumclusa Dracone,
in dorsum alterius dorso iacet. Anguis ob ora
uertitur ac, longe postremam lapsus in Arcton,
rursum maioris repetit confinia signi.
Nec quae stella caput flammarum insignit honore,
sola micat, solaue rubent incendia crista,
sed saetosa duplex adolet duo tempora fulgor,
et duo sub geminis oculi fulgoribus ardent.
Vnicus ignis item mento aestuat, ipsaque forma
uerticis, in nutum ueluti curuata parumper,
flectitur atque Helices caudam spectare uidetur.
Cuius in extremum spatio propiore per aethram
sibila protenti succedunt ora Draconis.
Quin super illa etiam, summae confinia caudae,
qua per dimensos demittitur ordo meatus,
stella subit dextri quae temporis igne coruscans
aemula uicinis accendit lumina flammis.
At decliue caput uertexque obliquior astri
hac in parte sacri procumbere cernitur axis
qua pater Oceanus, rutili reparator Eoi,
occasus ortusque salo moderante coercet
et gemina alternae miscet diuortia metae.
Inde pruinoso si lumen abusque Dracone
in conuexa feras, oculosque in proxima mundi
declines, qua parte globo tumet altior orbis,
illa laboranti similis succedet imago
protinus, expertem quam quondam dixit Aratus
nominis, et cuius latuit quoque causa laboris:
Panyasi sed nota tamen, cui longior aetas
eruit excussis arcana exordia rebus.
Nam dura immodici memorat sub lege tyranni
Amphitryoniaden primaeuo in flore iuuentae,
qua cedunt medii longe secreta diei,
Hesperidum uenisse locos atque aurea mala,
inscia quae lenti semper custodia somni
seruabat, carpsisse manu, postquam illa nouercae
insaturatae odiis serpens uictoris ab ictu
spirarumque sinus et fortia uincula laxans
occubuit; sic membra genu subnixa sinistro
sustentasse ferunt, sic insedisse labore
deuictum fama est. At cum Tirynthius aethrae
inditus et solio fultus sublime paterno est,
Iuppiter hanc speciem, miseratus acerba laborum,
reddidit et talem cerni permisit Olympo.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
