# Aratea 1405-1453

Avienus, Aratea, Lines 1405-1453. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/1405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/1405

Nec minus ex aliis aderit cognoscere motus
aequoris et magnos caeli callere tumultus,
quos det certa dies, qui longi tempore mensis
astrorumque uice et mundi ratione trahantur.
Aeris immadidi quiddam tellure creatum
spiramenta uomunt. Vis hoc cum fudit in auras
uenarum, occulte patulo praetexitur agro
insubiectum oculis, terramque supernatat omnem
uuida materies; quam cum calor ignicomantum
hausit stellarum, superas subducit in auras
et concreta diu compingit nubila mundo.
Si minor haec madidi substantia caespite ab imo
subrigitur, tenues nebulae caligine fusa
tenduntur caelo. Vis autem siccior olli
cum fuit, in celeres dissoluitur undique uentos
uicinumque sibi flabris dominantibus ultro
aera propellit. Si maior protinus umor
consurrexit humo, pluuias quoque nubila fundunt;
et pluuiis late calor est pater: hic super imbres
exprimit et ductum feruentis ut obice mundi
respuit umorem. Si moles magna utriusque
occurset sibimet uelut obuia, comminus acer
compulsu aerio fragor intonat amplaque late
murmura discurrunt pariter crepitantibus auris.
Hic inflictus item diuersorumque per aethram
saepe superne furens illisio fulguris ignes
excudit rutili, totamque uolantibus aethram
praestringit flammis et caelum sulpure odorat.
Omnibus his genetrix tellus, et caespite ab imo
ducuntur superi motus. Ipsa ignea mundi
lumina, flammigero Phoebus temone coruscans
et quae noctiuagos attollit Luna iuuencos,
his peperere malis exordia. Namque deorum
mouit humum cum forte calor, laxata repente
spiramenta soli uenas procul altaque pandunt
uiscera telluris; bibit imum terra calorem
desuper et madidum tepefactus caespes anhelat.
Aeris hos motus rabiemque uolubilis undae,
flabra procellarum, mundani tramitis iras
praesentire decet. Cape sollers singula mente,
praeceptisque uirum sitientia pectora pande.
Cynthia cum primum caelo noua cornua promit,
cautus utrimque deam circumspice. Namque reuectae
nequaquam semper similis lux imbuit ortum,
sed species diuersa trahit uarioque notatur
formarum, primi cum surgit luminis igne,
tertia cum rutilat, cum maior sideris aethram
scandit et aerias quarta face luminat oras:
ingredientis erit plene tibi nuntia mensis.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
